AGNIFER

AGNIFER
AGNIFER
cognomen Praecursoris Domini. Praefat. Missalis Hierosolymitanor. Equitum Argentorati impressi A. C. 1505. qui liber in Cardin. Brancatii Bibliotheca Romae asservatur. In honorem et gloriam Omnipotentis Dei et gloriosae Semper-virginis Mariae, nec non Agniferi Praecursoris D. Iohannis Baptistae. Sic autem is dictus est, quod in pictura Agnum fert, in signum immaculati illius, quem digitô monstravit, exsertâ manu, quam antiquitus Antiochiae asservata, posteaque Rhodiis Equitibus, a Baiazete Turcarum Imperatore muneri missam esse, hodie vero in Conventuali Ecclesia Melitae, inter cimelia sacra, servari, dicunt quibus talia scribere credereque volupe est. Vide Macros Fratres in Hierolexico, ut et infra in Agnus Dei.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”